1 Machabæorum 29:5-10 Vulgata Latina (VULG)

5.  Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes : Percussit Saul in millibus suis,et David in decem millibus suis ?

6.  Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo : et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris : et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc : sed satrapis non places.

7.  Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.

8.  Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?

9.  Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei : sed principes Philisthinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in prælium.

10.  Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum : et cum de nocte surrexeritis, et cœperit dilucescere, pergite.

1 Machabæorum 29