12. Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? tu es enim Saul.
13. Dixitque ei rex : Noli timere : quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra.
14. Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Quæ ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
15. Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
16. Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum ?
17. Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David :
18. quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
19. Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.