7. Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
8. Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.
9. Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
10. Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
11. Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Hæc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
12. Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israël : erit igitur mihi servus sempiternus.