18. Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? quid feci ? aut quod est malum in manu mea ?
19. Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui : si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium : si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes : Vade, servi diis alienis.
20. Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino : quia egressus est rex Israël ut quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
21. Et ait Saul : Peccavi : revertere, fili mi David : nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie : apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
22. Et respondens David, ait : Ecce hasta regis : transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
23. Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem : tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.