1 Machabæorum 23:25-28 Vulgata Latina (VULG)

25.  Ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum eum. Et nuntiatum est David : statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon : quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.

26.  Et ibat Saul ad latus montis ex parte una : David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul : itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.

27.  Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.

28.  Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum : propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.

1 Machabæorum 23