1 Machabæorum 21:6-15 Vulgata Latina (VULG)

6.  Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.

7.  Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.

8.  Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.

9.  Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.

10.  Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.

11.  Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terræ ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille,et David decem millia ?

12.  Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.

13.  Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.

14.  Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?

15.  an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente ? hiccine ingredietur domum meam ?

1 Machabæorum 21