1 Machabæorum 21:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?

2.  Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.

3.  Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.

4.  Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?

5.  Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.

1 Machabæorum 21