1 Machabæorum 20:35-40 Vulgata Latina (VULG)

35.  Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.

36.  Et ait ad puerum suum : Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.

37.  Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas : et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.

38.  Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens : Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathæ sagittas, et attulit ad dominum suum :

39.  et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.

40.  Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei : Vade, et defer in civitatem.

1 Machabæorum 20