5. Repleti prius, pro panibus se locaverunt :et famelici saturati sunt,donec sterilis peperit plurimos :et quæ multos habebat filios, infirmata est.
6. Dominus mortificat et vivificat ;deducit ad inferos et reducit.
7. Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat.
8. Suscitat de pulvere egenum,et de stercore elevat pauperem :ut sedeat cum principibus,et solium gloriæ teneat.Domini enim sunt cardines terræ,et posuit super eos orbem.
9. Pedes sanctorum suorum servabit,et impii in tenebris conticescent :quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10. Dominum formidabunt adversarii ejus :et super ipsos in cælis tonabit.Dominus judicabit fines terræ,et dabit imperium regi suo,et sublimabit cornu christi sui.
11. Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
12. Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,
13. neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,