1. Exultavit cor meum in Domino,et exaltatum est cornu meum in Deo meo ;dilatatum est os meum super inimicos meos :quia lætata sum in salutari tuo.
2. Non est sanctus, ut est Dominus,neque enim est alius extra te,et non est fortis sicut Deus noster.
3. Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ;recedant vetera de ore vestro :quia Deus scientiarum Dominus est,et ipsi præparantur cogitationes.
4. Arcus fortium superatus est,et infirmi accincti sunt robore.
5. Repleti prius, pro panibus se locaverunt :et famelici saturati sunt,donec sterilis peperit plurimos :et quæ multos habebat filios, infirmata est.
6. Dominus mortificat et vivificat ;deducit ad inferos et reducit.
7. Dominus pauperem facit et ditat,humiliat et sublevat.
8. Suscitat de pulvere egenum,et de stercore elevat pauperem :ut sedeat cum principibus,et solium gloriæ teneat.Domini enim sunt cardines terræ,et posuit super eos orbem.
9. Pedes sanctorum suorum servabit,et impii in tenebris conticescent :quia non in fortitudine sua roborabitur vir.