8. Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?
9. Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
10. Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
11. et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.
12. Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.