1 Machabæorum 18:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.

6.  Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.

7.  Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille,et David decem millia.

8.  Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?

9.  Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.

10.  Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,

11.  et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.

12.  Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.

13.  Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.

14.  In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.

15.  Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.

16.  Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.

17.  Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.

18.  Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?

1 Machabæorum 18