11. et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.
12. Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
13. Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
14. In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
15. Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.
16. Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
17. Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
18. Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?