21. Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati.
22. Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
23. Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum : et loquente eo hæc eadem verba audivit David.
24. Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
25. Et dixit unus quispiam de Israël : Num vidistis virum hunc, qui ascendit ? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.