10. Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
11. Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
12. Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.
13. Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
14. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
15. Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
16. Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
17. Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
18. Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.