1 Machabæorum 14:45-52 Vulgata Latina (VULG)

45.  Dixitque populus ad Saul : Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël ? hoc nefas est : vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur.

46.  Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim : porro Philisthiim abierunt in loca sua.

47.  Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthæos : et quocumque se verterat, superabat.

48.  Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus.

49.  Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua : et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitæ Merob, et nomen minoris Michol.

50.  Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas : et nomen principis militiæ ejus Abner filius Ner, patruelis Saul.

51.  Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel.

52.  Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi.

1 Machabæorum 14