1 Machabæorum 14:41-44 Vulgata Latina (VULG)

41.  Et dixit Saul ad Dominum Deum Israël : Domine Deus Israël, da indicium : quid est quod non responderis servo tuo hodie ? si in me, aut in Jonatha filio meo, est iniquitas hæc, da ostensionem : aut si hæc iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Jonathas et Saul : populus autem exivit.

42.  Et ait Saul : Mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum. Et captus est Jonathas.

43.  Dixit autem Saul ad Jonathan : Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait : Gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior.

44.  Et ait Saul : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha.

1 Machabæorum 14