6. Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.
7. Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad.Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
8. Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
9. Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
10. Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat : et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
11. Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,