1 Machabæorum 10:10-23 Vulgata Latina (VULG)

10.  Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.

11.  Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem : Quænam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?

12.  Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?

13.  Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.

14.  Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quærere asinas : quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.

15.  Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.

16.  Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.

17.  Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :

18.  et ait ad filios Israël : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.

19.  Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.

20.  Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.

21.  Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.

22.  Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.

23.  Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.

1 Machabæorum 10