1 Esdræ 8:22-27 Vulgata Latina (VULG)

22.  Erubui enim petere a rege auxilium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via : quia dixeramus regi : Manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate : et imperium ejus, et fortitudo ejus, et furor, super omnes qui derelinquunt eum.

23.  Jejunavimus autem, et rogavimus Deum nostrum per hoc : et evenit nobis prospere.

24.  Et separavi de principibus sacerdotum duodecim, Sarabiam, et Hasabiam, et cum eis de fratribus eorum decem :

25.  appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant :

26.  et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum, auri centum talenta :

27.  et crateres aureos viginti, qui habebant solidos millenos, et vasa æris fulgentis optimi duo, pulchra ut aurum.

1 Esdræ 8