1 Esdræ 1:7-11 Vulgata Latina (VULG)

7.  Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quæ tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui.

8.  Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.

9.  Et hic est numerus eorum : phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,

10.  scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.

11.  Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.

1 Esdræ 1