1 Ad Timotheum 6:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.

2.  Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.

3.  Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ :

4.  superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,

5.  conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

6.  Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.

7.  Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.

8.  Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.

1 Ad Timotheum 6