4. Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
5. sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
6. Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
7. Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
8. Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
9. Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.