1 Ad Timotheum 2:10-15 Vulgata Latina (VULG)

10.  sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.

11.  Mulier in silentio discat cum omni subjectione.

12.  Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.

13.  Adam enim primus formatus est : deinde Heva :

14.  et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.

15.  Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.

1 Ad Timotheum 2