4. neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
5. Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
6. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
7. volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
8. Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :
9. sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
10. fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
11. quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.