5. omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
6. Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
7. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
8. Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
9. quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
10. qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.