1. De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
2. Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
3. cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.