1 Ad Thessalonicenses 1:3-5 Vulgata Latina (VULG)

3.  memores operis fidei vestræ, et laboris, et caritatis, et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum :

4.  scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram :

5.  quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.

1 Ad Thessalonicenses 1