17. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
18. Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
19. Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.