1 Ad Corinthios 7:5-7 Vulgata Latina (VULG)

5.  Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.

6.  Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.

7.  Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.

1 Ad Corinthios 7