38. Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
39. Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
40. Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.