14. sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
15. Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
16. Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
17. Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
18. Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat præputium. In præputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
19. Circumcisio nihil est, et præputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
20. Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.