2. lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
3. Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
4. Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ?Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
5. ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
6. Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
7. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.