1 Ad Corinthios 3:13-15 Vulgata Latina (VULG)

13.  uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.

14.  Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.

15.  Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.

1 Ad Corinthios 3