1 Ad Corinthios 15:54-58 Vulgata Latina (VULG)

54.  Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.

55.  Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?

56.  Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.

57.  Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

58.  Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

1 Ad Corinthios 15