11. sive enim ego, sive illi : sic prædicamus, et sic credidistis.
12. Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
13. Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
14. Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra :