3. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4. Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,
5. non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6. non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
7. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.