16. Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?
17. Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
18. Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
19. Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
20. Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21. Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
22. Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
23. et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.