1 Ad Corinthios 12:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.

13.  Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.

14.  Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.

15.  Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?

16.  Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?

17.  Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?

18.  Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.

19.  Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?

20.  Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.

21.  Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.

1 Ad Corinthios 12