1 Ad Corinthios 11:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.

2.  Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.

3.  Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.

4.  Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.

5.  Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.

6.  Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.

1 Ad Corinthios 11