1. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2. Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
3. Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
4. Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.