1 Ad Corinthios 10:26-33 Vulgata Latina (VULG)

26.  Domini est terra, et plenitudo ejus.

27.  Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

28.  Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :

29.  conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?

30.  Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?

31.  Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.

32.  Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :

33.  sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.

1 Ad Corinthios 10