5. quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
6. Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
7. ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
8. qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.